Ecclesiasticus 39:23-37 Vulgata Latina (VULG)

23.  quoniam in præcepto ipsius placor fit,et non est minoratio in salute ipsius.

24.  Opera omnis carnis coram illo,et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.

25.  A sæculo usque in sæculum respicit,et nihil est mirabile in conspectu ejus.

26.  Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud ?omnia enim in tempore suo quærentur.

27.  Benedictio illius quasi fluvius inundavit.

28.  Quomodo cataclysmus aridam inebriavit,sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit.

29.  Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra,et viæ illius viis illorum directæ sunt,sic peccatoribus offensiones in ira ejus.

30.  Bona bonis creata sunt ab initio :sic nequissimis bona et mala.

31.  Initium necessariæ rei vitæ hominum, aqua, ignis, et ferrum,sal, lac, et panis similagineus, et mel,et botrus uvæ, et oleum, et vestimentum.

32.  Hæc omnia sanctis in bona,sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.

33.  Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt,et in furore suo confirmaverunt tormenta sua.

34.  In tempore consummationis effundent virtutem,et furorem ejus qui fecit illos placabunt.

35.  Ignis, grando, fames, et mors,omnia hæc ad vindictam creata sunt :

36.  bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes,et rhomphæa vindicans in exterminium impios.

37.  In mandatis ejus epulabuntur :et super terram in necessitatem præparabuntur,et in temporibus suis non præterient verbum.

Ecclesiasticus 39