Ecclesiasticus 39:15-27 Vulgata Latina (VULG)

15.  Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille :et si requieverit, proderit illi.

16.  Adhuc consiliabor ut enarrem :ut furore enim repletus sum.

17.  In voce dicit : Obaudite me, divini fructus,et quasi rosa plantata super rivos aquarum fructificate.

18.  Quasi Libanus odorem suavitatis habete.

19.  Florete flores quasi lilium :et date odorem, et frondete in gratiam :et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis.

20.  Date nomini ejus magnificentiam,et confitemini illi in voce labiorum vestrorum,et in canticis labiorum, et citharis :et sic dicetis in confessione :

21.  Opera Domini universa bona valde.

22.  In verbo ejus stetit aqua sicut congeries :et in sermone oris illius sicut exceptoria aquarum :

23.  quoniam in præcepto ipsius placor fit,et non est minoratio in salute ipsius.

24.  Opera omnis carnis coram illo,et non est quidquam absconditum ab oculis ejus.

25.  A sæculo usque in sæculum respicit,et nihil est mirabile in conspectu ejus.

26.  Non est dicere : Quid est hoc, aut quid est istud ?omnia enim in tempore suo quærentur.

27.  Benedictio illius quasi fluvius inundavit.

Ecclesiasticus 39