1. Honora medicum propter necessitatem :etenim illum creavit Altissimus.
2. A Deo est enim omnis medela,et a rege accipiet donationem.
3. Disciplina medici exaltabit caput illius,et in conspectu magnatorum collaudabitur.
4. Altissimus creavit de terra medicamenta,et vir prudens non abhorrebit illa.
5. Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?
6. Ad agnitionem hominum virtus illorum :et dedit hominibus scientiam Altissimus,honorari in mirabilibus suis.
7. In his curans mitigabit dolorem :et unguentarius faciet pigmenta suavitatis,et unctiones conficiet sanitatis :et non consummabuntur opera ejus.
8. Pax enim Dei super faciem terræ.
9. Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum :sed ora Dominum, et ipse curabit te.
10. Averte a delicto, et dirige manus,et ab omni delicto munda cor tuum.
11. Da suavitatem et memoriam similaginis,et impingua oblationem, et da locum medico :
12. etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te,quia opera ejus sunt necessaria.
13. Est enim tempus quando in manus illorum incurras :
14. ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum,et sanitatem, propter conversationem illorum.
15. Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum,incidet in manus medici.
16. Fili, in mortuum produc lacrimas,et quasi dira passus incipe plorare :et secundum judicium contege corpus illius,et non despicias sepulturam illius.