Ecclesiasticus 34:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Vana spes et mendacium viro insensato :et somnia extollunt imprudentes.

2.  Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum,sic et qui attendit ad visa mendacia.

3.  Hoc secundum hoc visio somniorum,ante faciem hominis similitudo hominis.

4.  Ab immundo, quid mundabitur ?et a mendace, quid verum dicetur ?

5.  Divinatio erroris, et auguria mendacia,et somnia malefacientium, vanitas est :

6.  et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur.Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio,ne dederis in illis cor tuum :

7.  multos enim errare fecerunt somnia,et exciderunt sperantes in illis.

8.  Sine mendacio consummabitur verbum legis,et sapientia in ore fidelis complanabitur.

9.  Qui non est tentatus quid scit ?vir in multis expertus cogitabit multa :et qui multa didicit enarrabit intellectum.

10.  Qui non est expertus pauca recognoscit :qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.

11.  Qui tentatus non est qualia scit ?qui implanatus est abundabit nequitia.

Ecclesiasticus 34