Ecclesiasticus 33:28-33 Vulgata Latina (VULG)

28.  Servo malevolo tortura et compedes :mitte illum in operationem, ne vacet :

29.  multam enim malitiam docuit otiositas.

30.  In opera constitue eum :sic enim condecet illum.Quod si non obaudierit, curva illum compedibus,et non amplifices super omnem carnem :verum sine judicio nihil facias grave.

31.  Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua :quasi fratrem sic eum tracta,quoniam in sanguine animæ comparasti illum.

32.  Si læseris eum injuste,in fugam convertetur :

33.  et si extollens discesserit,quem quæras et in qua via quæras illum nescis.

Ecclesiasticus 33