24. Ne dederis maculam in gloria tua.In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui,distribue hæreditatem tuam.
25. Cibaria, et virga, et onus asino :panis, et disciplina, et opus servo.
26. Operatur in disciplina, et quærit requiescere :laxa manus illi, et quærit libertatem.
27. Jugum et lorum curvant collum durum,et servum inclinant operationes assiduæ.
28. Servo malevolo tortura et compedes :mitte illum in operationem, ne vacet :
29. multam enim malitiam docuit otiositas.
30. In opera constitue eum :sic enim condecet illum.Quod si non obaudierit, curva illum compedibus,et non amplifices super omnem carnem :verum sine judicio nihil facias grave.