Ecclesiasticus 32:8-18 Vulgata Latina (VULG)

8.  Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi,sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.

9.  Audi tacens,et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

10.  Adolescens, loquere in tua causa vix.

11.  Si bis interrogatus fueris,habeat caput responsum tuum.

12.  In multis esto quasi inscius,et audi tacens simul et quærens.

13.  In medio magnatorum non præsumas :et ubi sunt senes non multum loquaris.

14.  Ante grandinem præibit coruscatio :et ante verecundiam præibit gratia,et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

15.  Et hora surgendi non te trices :præcurre autem prior in domum tuam,et illic avocare, et illic lude,

16.  et age conceptiones tuas,et non in delictis et verbo superbo :

17.  et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit,et inebriantem te ab omnibus bonis suis.

18.  Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus :et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.

Ecclesiasticus 32