5. primum verbum diligenti scientia,et non impedias musicam.
6. Ubi auditus non est, non effundas sermonem,et importune noli extolli in sapientia tua.
7. Gemmula carbunculi in ornamento auri,et comparatio musicorum in convivio vini.
8. Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi,sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.
9. Audi tacens,et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
10. Adolescens, loquere in tua causa vix.
11. Si bis interrogatus fueris,habeat caput responsum tuum.
12. In multis esto quasi inscius,et audi tacens simul et quærens.
13. In medio magnatorum non præsumas :et ubi sunt senes non multum loquaris.
14. Ante grandinem præibit coruscatio :et ante verecundiam præibit gratia,et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
15. Et hora surgendi non te trices :præcurre autem prior in domum tuam,et illic avocare, et illic lude,
16. et age conceptiones tuas,et non in delictis et verbo superbo :