13. In medio magnatorum non præsumas :et ubi sunt senes non multum loquaris.
14. Ante grandinem præibit coruscatio :et ante verecundiam præibit gratia,et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
15. Et hora surgendi non te trices :præcurre autem prior in domum tuam,et illic avocare, et illic lude,
16. et age conceptiones tuas,et non in delictis et verbo superbo :
17. et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit,et inebriantem te ab omnibus bonis suis.
18. Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus :et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
19. Qui quærit legem replebitur ab ea,et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
20. Qui timent Dominum invenient judicium justum,et justitias quasi lumen accendent.
21. Peccator homo vitabit correptionem,et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
22. Vir consilii non disperdet intelligentiam :alienus et superbus non pertimescet timorem :
23. etiam postquam fecit cum eo sine consilio,et suis insectationibus arguetur.
24. Fili, sine consilio nihil facias,et post factum non pœnitebis.