Ecclesiasticus 32:1-14 Vulgata Latina (VULG)

1.  Rectorem te posuerunt ? noli extolli :esto in illis quasi unus ex ipsis.

2.  Curam illorum habe, et sic conside,et omni cura tua explicita recumbe :

3.  ut læteris propter illos,et ornamentum gratiæ accipias coronam,et dignationem consequaris corrogationis.

4.  Loquere major natu :decet enim te

5.  primum verbum diligenti scientia,et non impedias musicam.

6.  Ubi auditus non est, non effundas sermonem,et importune noli extolli in sapientia tua.

7.  Gemmula carbunculi in ornamento auri,et comparatio musicorum in convivio vini.

8.  Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi,sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.

9.  Audi tacens,et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

10.  Adolescens, loquere in tua causa vix.

11.  Si bis interrogatus fueris,habeat caput responsum tuum.

12.  In multis esto quasi inscius,et audi tacens simul et quærens.

13.  In medio magnatorum non præsumas :et ubi sunt senes non multum loquaris.

14.  Ante grandinem præibit coruscatio :et ante verecundiam præibit gratia,et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

Ecclesiasticus 32