Ecclesiasticus 29:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo :et qui prævalet manu mandata servat.

2.  Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius :et iterum redde proximo in tempore suo.

3.  Confirma verbum, et fideliter age cum illo :et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.

4.  Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus,et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.

5.  Donec accipiant, osculantur manus dantis,et in promissionibus humiliant vocem suam :

6.  et in tempore redditionis postulabit tempus,et loquetur verba tædii et murmurationum,et tempus causabitur.

7.  Si autem potuerit reddere, adversabitur :solidi vix reddet dimidium,et computabit illud quasi inventionem :

8.  sin autem, fraudabit illum pecunia sua,et possidebit illum inimicum gratis :

9.  et convitia et maledicta reddet illi,et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.

10.  Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt,sed fraudari gratis timuerunt.

Ecclesiasticus 29