Ecclesiasticus 24:31-47 Vulgata Latina (VULG)

31.  qui elucidant me, vitam æternam habebunt.

32.  Hæc omnia liber vitæ,et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.

33.  Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum,et hæreditatem domui Jacob,et Israël promissiones.

34.  Posuit David, puero suo,excitare regem ex ipso fortissimum,et in throno honoris sedentem in sempiternum.

35.  Qui implet quasi Phison sapientiam,et sicut Tigris in diebus novorum :

36.  qui adimplet quasi Euphrates sensum,qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis :

37.  qui mittit disciplinam sicut lucem,et assistens quasi Gehon in die vindemiæ.

38.  Qui perficit primus scire ipsam,et infirmior non investigabit eam.

39.  A mari enim abundavit cogitatio ejus,et consilium illius ab abysso magna.

40.  Ego sapientiam effudi flumina :

41.  ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio :ego quasi fluvii dioryx,et sicut aquæductus exivi de paradiso.

42.  Dixi : Rigabo hortum meum plantationum,et inebriabo prati mei fructum.

43.  Et ecce factus est mihi trames abundans,et fluvius meus appropinquavit ad mare :

44.  quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus,et enarrabo illam usque ad longinquum.

45.  Penetrabo omnes inferiores partes terræ,et inspiciam omnes dormientes,et illuminabo omnes sperantes in Domino.

46.  Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam,et relinquam illam quærentibus sapientiam,et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.

47.  Videte quoniam non soli mihi laboravi,sed omnibus exquirentibus veritatem.

Ecclesiasticus 24