6. Est tacens non habens sensum loquelæ :et est tacens sciens tempus aptum.
7. Homo sapiens tacebit usque ad tempus :lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
8. Qui multis utitur verbis lædet animam suam :et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
9. Est processio in malis viro indisciplinato,et est inventio in detrimentum.
10. Est datum quod non est utile,et est datum cujus retributio duplex.
11. Est propter gloriam minoratio,et est qui ab humilitate levabit caput.
12. Est qui multa redimat modico pretio,et restituens ea in septuplum.
13. Sapiens in verbis seipsum amabilem facit :gratiæ autem fatuorum effundentur.
14. Datus insipientis non erit utilis tibi :oculi enim illius septemplices sunt.
15. Exigua dabit, et multa improperabit :et apertio oris illius inflammatio est.
16. Hodie fœneratur quis, et cras expetit :odibilis est homo hujusmodi.
17. Fatuo non erit amicus,et non erit gratia bonis illius :
18. qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt.Quoties et quanti irridebunt eum !
19. neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;similiter et quod non erat habendum.
20. Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens :sic casus malorum festinanter veniet.