Ecclesiasticus 20:15-21 Vulgata Latina (VULG)

15.  Exigua dabit, et multa improperabit :et apertio oris illius inflammatio est.

16.  Hodie fœneratur quis, et cras expetit :odibilis est homo hujusmodi.

17.  Fatuo non erit amicus,et non erit gratia bonis illius :

18.  qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt.Quoties et quanti irridebunt eum !

19.  neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;similiter et quod non erat habendum.

20.  Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens :sic casus malorum festinanter veniet.

21.  Homo acharis quasi fabula vana,in ore indisciplinatorum assidua erit.

Ecclesiasticus 20