10. Est datum quod non est utile,et est datum cujus retributio duplex.
11. Est propter gloriam minoratio,et est qui ab humilitate levabit caput.
12. Est qui multa redimat modico pretio,et restituens ea in septuplum.
13. Sapiens in verbis seipsum amabilem facit :gratiæ autem fatuorum effundentur.
14. Datus insipientis non erit utilis tibi :oculi enim illius septemplices sunt.
15. Exigua dabit, et multa improperabit :et apertio oris illius inflammatio est.
16. Hodie fœneratur quis, et cras expetit :odibilis est homo hujusmodi.
17. Fatuo non erit amicus,et non erit gratia bonis illius :
18. qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt.Quoties et quanti irridebunt eum !
19. neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ;similiter et quod non erat habendum.
20. Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens :sic casus malorum festinanter veniet.
21. Homo acharis quasi fabula vana,in ore indisciplinatorum assidua erit.
22. Ex ore fatui reprobabitur parabola :non enim dicit illam in tempore suo.
23. Est qui vetatur peccare præ inopia,et in requie sua stimulabitur.