Ecclesiasticus 18:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Qui vivet in æternum creavit omnia simul.Deus solus justificabitur,et manet invictus rex in æternum.

2.  Quis sufficit enarrare opera illius ?

3.  quis enim investigabit magnalia ejus ?

4.  virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ?aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?

5.  Non est minuere neque adjicere,nec est invenire magnalia Dei.

6.  Cum consummaverit homo, tunc incipiet :et cum quieverit, aporiabitur.

7.  Quid est homo ? et quæ est gratia illius ?et quid bonum aut quid nequam illius ?

8.  Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,quasi gutta aquæ maris deputati sunt :et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.

9.  Propter hoc patiens est Deus in illis,et effundit super eos misericordiam suam.

Ecclesiasticus 18