1. Qui vivet in æternum creavit omnia simul.Deus solus justificabitur,et manet invictus rex in æternum.
2. Quis sufficit enarrare opera illius ?
3. quis enim investigabit magnalia ejus ?
4. virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ?aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ?
5. Non est minuere neque adjicere,nec est invenire magnalia Dei.
6. Cum consummaverit homo, tunc incipiet :et cum quieverit, aporiabitur.
7. Quid est homo ? et quæ est gratia illius ?et quid bonum aut quid nequam illius ?
8. Numerus dierum hominum, ut multum centum anni,quasi gutta aquæ maris deputati sunt :et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.