Ecclesiasticus 17:9-24 Vulgata Latina (VULG)

9.  Addidit illis disciplinam,et legem vitæ hæreditavit illos.

10.  Testamentum æternum constituit cum illis,et justitiam et judicia sua ostendit illis.

11.  Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum,et honorem vocis audierunt aures illorum.Et dixit illis : Attendite ab omni iniquo.

12.  Et mandavit illis unicuique de proximo suo.

13.  Viæ illorum coram ipso sunt semper :non sunt absconsæ ab oculis ipsius.

14.  In unamquamque gentem præposuit rectorem :

15.  et pars Dei Israël facta est manifesta.

16.  Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei :et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.

17.  Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum,et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.

18.  Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso,et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.

19.  Et postea resurget,et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum,et convertet in interiores partes terræ.

20.  Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ,et confirmavit deficientes sustinere,et destinavit illis sortem veritatis.

21.  Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua :

22.  precare ante faciem Domini, et minue offendicula.

23.  Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua,et nimis odito execrationem :

24.  et cognosce justitias et judicia Dei,et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.

Ecclesiasticus 17