Ecclesiasticus 17:24-31 Vulgata Latina (VULG)

24.  et cognosce justitias et judicia Dei,et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.

25.  In partes vade sæculi sancti,cum vivis et dantibus confessionem Deo.

26.  Non demoreris in errore impiorum :ante mortem confitere :a mortuo, quasi nihil, perit confessio.

27.  Confiteberis vivens,vivus et sanus confiteberis :et laudabis Deum,et gloriaberis in miserationibus illius.

28.  Quam magna misericordia Domini,et propitiatio illius convertentibus ad se !

29.  Nec enim omnia possunt esse in hominibus,quoniam non est immortalis filius hominis,et in vanitate malitiæ placuerunt.

30.  Quid lucidius sole ?et hic deficiet ;aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis ?et hoc arguetur.

31.  Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit :et omnes homines terra et cinis.

Ecclesiasticus 17