16. Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei :et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.
17. Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum,et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei.
18. Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso,et gratiam hominis quasi pupillam conservabit.
19. Et postea resurget,et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum,et convertet in interiores partes terræ.
20. Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ,et confirmavit deficientes sustinere,et destinavit illis sortem veritatis.
21. Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua :
22. precare ante faciem Domini, et minue offendicula.
23. Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua,et nimis odito execrationem :
24. et cognosce justitias et judicia Dei,et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei.
25. In partes vade sæculi sancti,cum vivis et dantibus confessionem Deo.
26. Non demoreris in errore impiorum :ante mortem confitere :a mortuo, quasi nihil, perit confessio.
27. Confiteberis vivens,vivus et sanus confiteberis :et laudabis Deum,et gloriaberis in miserationibus illius.
28. Quam magna misericordia Domini,et propitiatio illius convertentibus ad se !