3. Melior est enim unus timens Deum,quam mille filii impii :
4. et utile est mori sine filiis,quam relinquere filios impios.
5. Ab uno sensato inhabitabitur patria :tribus impiorum deseretur.
6. Multa talia vidit oculis meus,et fortiora horum audivit auris mea.
7. In synagoga peccantium exardebit ignis,et in gente incredibili exardescet ira.
8. Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes,qui destructi sunt confidentes suæ virtuti.
9. Et non pepercit peregrinationi Lot,et execratus est eos præ superbia verbi illorum.
10. Non misertus est illis, gentem totam perdens,et extollentem se in peccatis suis.
11. Et sicut sexcenta millia peditum,qui congregati sunt in duritia cordis sui :et si unus fuisset cervicatus,mirum si fuisset immunis.
12. Misericordia enim et ira est cum illo :potens exoratio, et effundens iram.
13. Secundum misericordiam suam,sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
14. Non effugiet in rapina peccator,et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
15. Omnis misericordia faciet locum unicuique,secundum meritum operum suorum,et secundum intellectum peregrinationis ipsius.