Ecclesiasticus 14:7-23 Vulgata Latina (VULG)

7.  Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit :et in novissimo manifestat malitiam suam.

8.  Nequam est oculus lividi :et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.

9.  Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis :non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.

10.  Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane,sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.

11.  Fili, si habes, benefac tecum,et Deo dignas oblationes offer.

12.  Memor esto quoniam mors non tardat,et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi :testamentum enim hujus mundi morte morietur.

13.  Ante mortem benefac amico tuo,et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.

14.  Non defrauderis a die bono,et particula boni doni non te prætereat.

15.  Nonne aliis relinques dolores et labores tuosin divisione sortis ?

16.  Da et accipe,et justifica animam tuam.

17.  Ante obitum tuum operare justitiam,quoniam non est apud inferos invenire cibum.

18.  Omnis caro sicut fœnum veterascet,et sicut folium fructificans in arbore viridi.

19.  Alia generantur, et alia dejiciuntur :sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.

20.  Omne opus corruptibile in fine deficiet,et qui illud operatur ibit cum illo.

21.  Et omne opus electum justificabitur,et qui operatur illud honorabitur in illo.

22.  Beatus vir qui in sapientia morabitur,et qui in justitia sua meditabitur,et in sensu cogitabit circumspectionem Dei :

23.  qui excogitat vias illius in corde suo,et in absconditis suis intelligens,vadens post illam quasi investigator,et in viis illius consistens :

Ecclesiasticus 14