Ecclesiasticus 13:9-23 Vulgata Latina (VULG)

9.  Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.

10.  Attende ne seductus in stultitiam humilieris.

11.  Noli esse humilis in sapientia tua,ne humiliatus in stultitiam seducaris.

12.  Advocatus a potentiore, discede :ex hoc enim magis te advocabit.

13.  Ne improbus sis, ne impingaris :et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.

14.  Ne retineas ex æquo loqui cum illo,nec credas multis verbis illius :ex multa enim loquela tentabit te,et subridens interrogabit te de absconditis tuis.

15.  Immitis animus illius conservabit verba tua :et non parcet de malitia, et de vinculis.

16.  Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo,quoniam cum subversione tua ambulas :

17.  audiens vero illa,quasi in somnis vide, et vigilabis.

18.  Omni vita tua dilige Deum,et invoca illum in salute tua.

19.  Omne animal diligit simile sibi,sic et omnis homo proximum sibi.

20.  Omnis caro ad similem sibi conjungetur,et omnis homo simili sui sociabitur.

21.  Si communicabit lupus agno aliquando,sic peccator justo.

22.  Quæ communicatio sancto homini ad canem ?aut quæ pars diviti ad pauperem ?

23.  Venatio leonis onager in eremo :sic et pascua divitum sunt pauperes.

Ecclesiasticus 13