9. Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
10. Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
11. Noli esse humilis in sapientia tua,ne humiliatus in stultitiam seducaris.
12. Advocatus a potentiore, discede :ex hoc enim magis te advocabit.
13. Ne improbus sis, ne impingaris :et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
14. Ne retineas ex æquo loqui cum illo,nec credas multis verbis illius :ex multa enim loquela tentabit te,et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
15. Immitis animus illius conservabit verba tua :et non parcet de malitia, et de vinculis.
16. Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo,quoniam cum subversione tua ambulas :
17. audiens vero illa,quasi in somnis vide, et vigilabis.
18. Omni vita tua dilige Deum,et invoca illum in salute tua.
19. Omne animal diligit simile sibi,sic et omnis homo proximum sibi.