4. Dives injuste egit, et fremet :pauper autem læsus tacebit.
5. Si largitus fueris, assumet te :et si non habueris, derelinquet te.
6. Si habes, convivet tecum, et evacuabit te :et ipse non dolebit super te.
7. Si necessarius illi fueris, supplantabit te,et subridens spem dabit, narrans tibi bona,et dicet : Quid opus est tibi ?
8. Et confundet te in cibis suis,donec te exinaniat bis et ter :et in novissimo deridebit te,et postea videns derelinquet te,et caput suum movebit ad te.
9. Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
10. Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
11. Noli esse humilis in sapientia tua,ne humiliatus in stultitiam seducaris.
12. Advocatus a potentiore, discede :ex hoc enim magis te advocabit.