Ecclesiasticus 11:11-24 Vulgata Latina (VULG)

11.  Est homo laborans et festinans, et dolens :impius, et tanto magis non abundabit.

12.  Est homo marcidus egens recuperatione,plus deficiens virtute, et abundans paupertate :

13.  et oculus Dei respexit illum in bono,et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus :et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.

14.  Bona et mala, vita et mors,paupertas et honestas, a Deo sunt :

15.  sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum :dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.

16.  Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt :qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.

17.  Datio Dei permanet justis,et profectus illius successus habebit in æternum.

18.  Est qui locupletatur parce agendo,et hæc est pars mercedis illius.

19.  In eo quod dicit : Inveni requiem mihi,et nunc manducabo de bonis meis solus :

20.  et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet,et relinquat omnia aliis, et morietur.

21.  Sta in testamento tuo, et in illo colloquere,et in opere mandatorum tuorum veterasce.

22.  Ne manseris in operibus peccatorum :confide autem in Deo, et mane in loco tuo.

23.  Facile est enim in oculis Deisubito honestare pauperem.

24.  Benedictio Dei in mercedem justi festinat,et in hora veloci processus illius fructificat.

Ecclesiasticus 11