Ecclesiasticus 1:26-36 Vulgata Latina (VULG)

26.  In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas :execratio autem peccatoribus sapientia.

27.  Timor Domini expellit peccatum :

28.  nam qui sine timore est non poterit justificari :iracundia enim animositatis illius subversio illius est.

29.  Usque in tempus sustinebit patiens,et postea redditio jucunditatis.

30.  Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius,et labia multorum enarrabunt sensum illius.

31.  In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ :

32.  execratio autem peccatori cultura Dei.

33.  Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam,et Deus præbebit illam tibi.

34.  Sapientia enim et disciplina timor Domini :et quod beneplacitum est illi,

35.  fides et mansuetudo,et adimplebit thesauros illius.

36.  Ne sis incredibilis timori Domini,et ne accesseris ad illum duplici corde.

Ecclesiasticus 1