Ecclesiasticus 1:16-26 Vulgata Latina (VULG)

16.  Initium sapientiæ timor Domini :et cum fidelibus in vulva concreatus est :cum electis feminis graditur,et cum justis et fidelibus agnoscitur.

17.  Timor Domini scientiæ religiositas :

18.  religiositas custodiet et justificabit cor ;jucunditatem atque gaudium dabit.

19.  Timenti Dominum bene erit,et in diebus consummationis illius benedicetur.

20.  Plenitudo sapientiæ est timere Deum,et plenitudo a fructibus illius.

21.  Omnem domum illius implebit a generationibus,et receptacula a thesauris illius.

22.  Corona sapientiæ timor Domini,replens pacem et salutis fructum :

23.  et vidit, et dinumeravit eam :utraque autem sunt dona Dei.

24.  Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur,et gloriam tenentium se exaltat.

25.  Radix sapientiæ est timere Dominum,et rami illius longævi.

26.  In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas :execratio autem peccatoribus sapientia.

Ecclesiasticus 1