11. Timor Domini gloria, et gloriatio,et lætitia, et corona exsultationis.
12. Timor Domini delectabit cor,et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
13. Timenti Dominum bene erit in extremis,et in die defunctionis suæ benedicetur.
14. Dilectio Dei honorabilis sapientia :
15. quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione,et in agnitione magnalium suorum.
16. Initium sapientiæ timor Domini :et cum fidelibus in vulva concreatus est :cum electis feminis graditur,et cum justis et fidelibus agnoscitur.
17. Timor Domini scientiæ religiositas :
18. religiositas custodiet et justificabit cor ;jucunditatem atque gaudium dabit.
19. Timenti Dominum bene erit,et in diebus consummationis illius benedicetur.
20. Plenitudo sapientiæ est timere Deum,et plenitudo a fructibus illius.