10. et effudit illam super omnia opera sua,et super omnem carnem, secundum datum suum,et præbuit illam diligentibus se.
11. Timor Domini gloria, et gloriatio,et lætitia, et corona exsultationis.
12. Timor Domini delectabit cor,et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
13. Timenti Dominum bene erit in extremis,et in die defunctionis suæ benedicetur.
14. Dilectio Dei honorabilis sapientia :
15. quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione,et in agnitione magnalium suorum.