14. civitas parva, et pauci in ea viri ;venit contra eam rex magnus, et vallavit eam,exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
15. Inventusque est in ea vir pauper et sapiens,et liberavit urbem per sapientiam suam ;et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
16. Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine.Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est,et verba ejus non sunt audita ?
17. Verba sapientium audiuntur in silentio,plus quam clamor principis inter stultos.
18. Melior est sapientia quam arma bellica ;et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.