Ecclesiastes 9:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Omnia hæc tractavi in corde meo,ut curiose intelligerem.Sunt justi atque sapientes,et opera eorum in manu Dei ;et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.

2.  Sed omnia in futurum servantur incerta,eo quod universa æque eveniant justo et impio,bono et malo, mundo et immundo,immolanti victimas et sacrificia contemnenti.Sicut bonus, sic et peccator ;ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.

3.  Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt :quia eadem cunctis eveniunt.Unde et corda filiorum hominum implentur malitiaet contemptu in vita sua,et post hæc ad inferos deducentur.

4.  Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ;melior est canis vivus leone mortuo.

Ecclesiastes 9