9. Melior est finis orationis quam principium.Melior est patiens arrogante.
10. Ne sis velox ad irascendum,quia ira in sinu stulti requiescit.
11. Ne dicas : Quid putas causæ estquod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ?stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
12. Utilior est sapientia cum divitiis,et magis prodest videntibus solem.