25. multo magis quam erat.Et alta profunditas, quis inveniet eam ?
26. Lustravi universa animo meo,ut scirem et considerarem,et quærerem sapientiam, et rationem,et ut cognoscerem impietatem stulti,et errorem imprudentium :
27. et inveni amariorem morte mulierem,quæ laqueus venatorum est,et sagena cor ejus ;vincula sunt manus illius.Qui placet Deo effugiet illam ;qui autem peccator est capietur ab illa.
28. Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,unum et alterum ut invenirem rationem,
29. quam adhuc quærit anima mea,et non inveni.Virum de mille unum reperi ;mulierem ex omnibus non inveni.
30. Solummodo hoc inveni,quod fecerit Deus hominem rectum,et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus.Quis talis ut sapiens est ?et quis cognovit solutionem verbi ?