Ecclesiastes 7:18-30 Vulgata Latina (VULG)

18.  Ne impie agas multum,et noli esse stultus,ne moriaris in tempore non tuo.

19.  Bonum est te sustentare justum :sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;quia qui timet Deum nihil negligit.

20.  Sapientia confortavit sapientemsuper decem principes civitatis ;

21.  non est enim homo justus in terraqui faciat bonum et non peccet.

22.  Sed et cunctis sermonibus qui dicunturne accomodes cor tuum,ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;

23.  scit enim conscientia tuaquia et tu crebro maledixisti aliis.

24.  Cuncta tentavi in sapientia.Dixi : Sapiens efficiar :et ipsa longius recessit a me,

25.  multo magis quam erat.Et alta profunditas, quis inveniet eam ?

26.  Lustravi universa animo meo,ut scirem et considerarem,et quærerem sapientiam, et rationem,et ut cognoscerem impietatem stulti,et errorem imprudentium :

27.  et inveni amariorem morte mulierem,quæ laqueus venatorum est,et sagena cor ejus ;vincula sunt manus illius.Qui placet Deo effugiet illam ;qui autem peccator est capietur ab illa.

28.  Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,unum et alterum ut invenirem rationem,

29.  quam adhuc quærit anima mea,et non inveni.Virum de mille unum reperi ;mulierem ex omnibus non inveni.

30.  Solummodo hoc inveni,quod fecerit Deus hominem rectum,et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus.Quis talis ut sapiens est ?et quis cognovit solutionem verbi ?

Ecclesiastes 7