Ecclesiastes 7:17-28 Vulgata Latina (VULG)

17.  Noli esse justus multum,neque plus sapias quam necesse est,ne obstupescas.

18.  Ne impie agas multum,et noli esse stultus,ne moriaris in tempore non tuo.

19.  Bonum est te sustentare justum :sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;quia qui timet Deum nihil negligit.

20.  Sapientia confortavit sapientemsuper decem principes civitatis ;

21.  non est enim homo justus in terraqui faciat bonum et non peccet.

22.  Sed et cunctis sermonibus qui dicunturne accomodes cor tuum,ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;

23.  scit enim conscientia tuaquia et tu crebro maledixisti aliis.

24.  Cuncta tentavi in sapientia.Dixi : Sapiens efficiar :et ipsa longius recessit a me,

25.  multo magis quam erat.Et alta profunditas, quis inveniet eam ?

26.  Lustravi universa animo meo,ut scirem et considerarem,et quærerem sapientiam, et rationem,et ut cognoscerem impietatem stulti,et errorem imprudentium :

27.  et inveni amariorem morte mulierem,quæ laqueus venatorum est,et sagena cor ejus ;vincula sunt manus illius.Qui placet Deo effugiet illam ;qui autem peccator est capietur ab illa.

28.  Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,unum et alterum ut invenirem rationem,

Ecclesiastes 7