1. Quid necesse est homini majora se quærere,cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,numero dierum peregrinationis suæ,et tempore quod velut umbra præterit ?aut quis ei poterit indicarequod post eum futurum sub sole sit ?
2. Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,et dies mortis die nativitatis.
3. Melius est ire ad domum luctusquam ad domum convivii ;in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,et vivens cogitat quid futurum sit.
4. Melior est ira risu,quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
5. Cor sapientium ubi tristitia est,et cor stultorum ubi lætitia.
6. Melius est a sapiente corripi,quam stultorum adulatione decipi ;
7. quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,sic risus stulti.Sed et hoc vanitas.
8. Calumnia conturbat sapientem,et perdet robur cordis illius.
9. Melior est finis orationis quam principium.Melior est patiens arrogante.
10. Ne sis velox ad irascendum,quia ira in sinu stulti requiescit.
11. Ne dicas : Quid putas causæ estquod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ?stulta enim est hujuscemodi interrogatio.