5. Non vidit solem,neque cognovit distantiam boni et mali.
6. Etiam si duobus millibus annis vixerit,et non fuerit perfruitus bonis,nonne ad unum locum properant omnia ?
7. Omnis labor hominis in ore ejus ;sed anima ejus non implebitur.
8. Quid habet amplius sapiens a stulto ?et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?
9. Melius est videre quod cupias,quam desiderare quod nescias.Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
10. Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ;et scitur quod homo sit,et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
11. Verba sunt plurima,multamque in disputando habentia vanitatem.