1. Est et aliud malum quod vidi sub sole,et quidem frequens apud homines :
2. vir cui dedit Deus divitias,et substantiam, et honorem,et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ;nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,sed homo extraneus vorabit illud :hoc vanitas et miseria magna est.
3. Si genuerit quispiam centum liberos,et vixerit multos annos,et plures dies ætatis habuerit,et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,sepulturaque careat :de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
4. Frustra enim venit,et pergit ad tenebras,et oblivione delebitur nomen ejus.
5. Non vidit solem,neque cognovit distantiam boni et mali.
6. Etiam si duobus millibus annis vixerit,et non fuerit perfruitus bonis,nonne ad unum locum properant omnia ?