Ecclesiastes 6:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Est et aliud malum quod vidi sub sole,et quidem frequens apud homines :

2.  vir cui dedit Deus divitias,et substantiam, et honorem,et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ;nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,sed homo extraneus vorabit illud :hoc vanitas et miseria magna est.

3.  Si genuerit quispiam centum liberos,et vixerit multos annos,et plures dies ætatis habuerit,et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ,sepulturaque careat :de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.

4.  Frustra enim venit,et pergit ad tenebras,et oblivione delebitur nomen ejus.

Ecclesiastes 6