Ecclesiastes 5:6-16 Vulgata Latina (VULG)

6.  Ubi multa sunt somnia,plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri ;tu vero Deum time.

7.  Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia,et subverti justitiam in provincia,non mireris super hoc negotio :quia excelso excelsior est alius,et super hos quoque eminentiores sunt alii ;

8.  et insuper universæ terræ rex imperat servienti.

9.  Avarus non implebitur pecunia,et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ;et hoc ergo vanitas.

10.  Ubi multæ sunt opes,multi et qui comedunt eas.Et quid prodest possessori,nisi quod cernit divitias oculis suis ?

11.  Dulcis est somnus operanti,sive parum sive multum comedat ;saturitas autem divitis non sinit eum dormire.

12.  Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole :divitiæ conservatæ in malum domini sui.

13.  Pereunt enim in afflictione pessima :generavit filium qui in summa egestate erit.

14.  Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur,et nihil auferet secum de labore suo.

15.  Miserabilis prorsus infirmitas :quomodo venit, sic revertetur.Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?

16.  cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris,et in curis multis, et in ærumna atque tristitia.

Ecclesiastes 5