Ecclesiastes 4:8-12 Vulgata Latina (VULG)

8.  Unus est, et secundum non habet,non filium, non fratrem,et tamen laborare non cessat,nec satiantur oculi ejus divitiis ;nec recogitat, dicens :Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ?In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.

9.  Melius est ergo duos esse simul quam unum ;habent enim emolumentum societatis suæ.

10.  Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

11.  Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;unus quomodo calefiet ?

12.  Et si quispiam prævaluerit contra unum,duo resistunt ei ;funiculus triplex difficile rumpitur.

Ecclesiastes 4