Ecclesiastes 4:5-14 Vulgata Latina (VULG)

5.  Stultus complicat manus suas,et comedit carnes suas, dicens :

6.  Melior est pugillus cum requie,quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.

7.  Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.

8.  Unus est, et secundum non habet,non filium, non fratrem,et tamen laborare non cessat,nec satiantur oculi ejus divitiis ;nec recogitat, dicens :Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ?In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.

9.  Melius est ergo duos esse simul quam unum ;habent enim emolumentum societatis suæ.

10.  Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

11.  Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;unus quomodo calefiet ?

12.  Et si quispiam prævaluerit contra unum,duo resistunt ei ;funiculus triplex difficile rumpitur.

13.  Melior est puer pauper et sapiens,rege sene et stulto,qui nescit prævidere in posterum.

14.  Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ;et alius, natus in regno, inopia consumatur.

Ecclesiastes 4