Ecclesiastes 4:2-11 Vulgata Latina (VULG)

2.  et laudavi magis mortuos quam viventes ;

3.  et feliciorem utroque judicaviqui necdum natus est,nec vidit mala quæ sub sole fiunt.

4.  Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,et industrias animadverti patere invidiæ proximi ;et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

5.  Stultus complicat manus suas,et comedit carnes suas, dicens :

6.  Melior est pugillus cum requie,quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.

7.  Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.

8.  Unus est, et secundum non habet,non filium, non fratrem,et tamen laborare non cessat,nec satiantur oculi ejus divitiis ;nec recogitat, dicens :Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ?In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.

9.  Melius est ergo duos esse simul quam unum ;habent enim emolumentum societatis suæ.

10.  Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

11.  Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;unus quomodo calefiet ?

Ecclesiastes 4