12. Et cognovi quod non esset melius nisi lætari,et facere bene in vita sua ;
13. omnis enim homo qui comedit et bibit,et videt bonum de labore suo,hoc donum Dei est.
14. Didici quod omnia opera quæ fecit Deus perseverent in perpetuum ;non possumus eis quidquam addere, nec auferre,quæ fecit Deus ut timeatur.
15. Quod factum est, ipsum permanet ;quæ futura sunt jam fuerunt,et Deus instaurat quod abiit.