8. Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes,et omnia vanitas.
9. Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes,docuit populum, et enarravit quæ fecerat ;et investigans composuit parabolas multas.
10. Quæsivit verba utilia,et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
11. Verba sapientium sicut stimuli,et quasi clavi in altum defixi,quæ per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.