Ecclesiastes 1:9-13 Vulgata Latina (VULG)

9.  Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est.Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.

10.  Nihil sub sole novum,nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.

11.  Non est priorum memoria ;sed nec eorum quidem quæ postea futura sunterit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.

12.  Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;

13.  et proposui in animo meo quærere et investigare sapienterde omnibus quæ fiunt sub sole.Hanc occupationem pessimamdedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

Ecclesiastes 1