3. Quid habet amplius homode universo labore suo quo laborat sub sole ?
4. Generatio præterit, et generatio advenit ;terra autem in æternum stat.
5. Oritur sol et occidit,et ad locum suum revertitur ;ibique renascens,
6. gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem.Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,et in circulos suos revertitur.
7. Omnia flumina intrant in mare,et mare non redundat ;ad locum unde exeunt fluminarevertuntur ut iterum fluant.
8. Cunctæ res difficiles ;non potest eas homo explicare sermone.Non saturatur oculus visu,nec auris auditu impletur.
9. Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est.Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.
10. Nihil sub sole novum,nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
11. Non est priorum memoria ;sed nec eorum quidem quæ postea futura sunterit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
12. Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;
13. et proposui in animo meo quærere et investigare sapienterde omnibus quæ fiunt sub sole.Hanc occupationem pessimamdedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.