Ecclesiastes 1:15-18 Vulgata Latina (VULG)

15.  Perversi difficile corriguntur,et stultorum infinitus est numerus.

16.  Locutus sum in corde meo, dicens :Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientiaqui fuerunt ante me in Jerusalem ;et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.

17.  Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,erroresque et stultitiam ;et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :

18.  eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ;et qui addit scientiam, addit et laborem.

Ecclesiastes 1