Ecclesiastes 1:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.

2.  Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ;vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

3.  Quid habet amplius homode universo labore suo quo laborat sub sole ?

4.  Generatio præterit, et generatio advenit ;terra autem in æternum stat.

5.  Oritur sol et occidit,et ad locum suum revertitur ;ibique renascens,

6.  gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem.Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,et in circulos suos revertitur.

7.  Omnia flumina intrant in mare,et mare non redundat ;ad locum unde exeunt fluminarevertuntur ut iterum fluant.

8.  Cunctæ res difficiles ;non potest eas homo explicare sermone.Non saturatur oculus visu,nec auris auditu impletur.

9.  Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est.Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.

10.  Nihil sub sole novum,nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.

Ecclesiastes 1